PARRICIDII vel rerum Capitalium Quaestores

PARRICIDII vel rerum Capitalium Quaestores
PARRICIDII vel rerum Capitalium Quaestores
qui et Quaesitores dicti fuerunt, dicebantur apud Romanos, qui iudicia quaestionum exercerent. Eorum Magistratus extraordinarius fuit: Cum enim Consules de capite civis Romani, iniussu Populi, ius dicere non possent, idcirco, quoties usus postulabat, ex Senatusconsulto vel Dictator, vel Consulum alter ambove, vel Praetorum aliquis de crimine publico quaerere iubebatur: qui hinc Quaesitor dictus est, uti docet Pomponius IC. ff. tit. de orig. iuris, vide quoque Festum, ubi ait: Parricidii Quaestores appellabantur, qui solebant creari causâ rerum capitalium quaerendarum. Nam Parricida non utique is, qui Parentem occidisset, dicebatur, sed qualemcumque hominem. probatque ex Lege Numae, cuius supra meminimus in voce Parricida. Hôc modô publicae quaestiones tractatae sunt, usque ad annum Urb. Cond. 604. quô constitutae sunt quaestiones publicae, de Ambitu, de Maiestate, Peculatu, Repetundis et singulis sui Praetores praefecti, atque tum, si de aliquo criminum horum esset quaerendum, non novô Quaesitore, qui extra ordinem quaereret, opus erat, sed Praetor ille, qui ei quaestioni praeesset, adhibebatur, isque, ut ante, cum consilio de eo crimine cognoscebat, dicebaturque tum ipse Praetor quaerere, et quaestionem ad iudicium exercere, quaestioni praeesse et Quaesitor esse, ut ex variis Ciceronis locis intelligere est. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 37. Hinc duo Praetorum genera reperimus apud Auctores, Praetores simpliciter dictos, qui de causis civilibus iudicabant, et Fraetores Quaesitores, in capitalibus causis ius dicentes: quorum illorum insigne hasta, istorum gladius fuit, illa ad iurisdictionem, hîc ad quaestionem significandam, Sigon. de Iudic. l. 1. c. 7. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • QUAESTOR — sic dicitur, quasi quaesitor. Ulpianus, l. singulari, de efficio Quaestoris: Agenere quaerendi Quaestores initiô dictos, et Iunius, et Trebatius, et Fenestella scribunt. Eandem quoque originationem, point Beda, de Orthographia. Sed ut genus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”